RICTARE

RICTARE
RICTARE
leopardorum est, apud Spartian. in Geta, c. 5. a rictu; Est autem rictus proprie ea oris conformatio, quâ labia diducuntur, ut solent ficte ridentes aut vere ringentes, quod Graeci dicunt ςεςηρέναι τοῖς ὁδοῦςι, quod canes irritatae faciunt. Hinc et pro labiis ipsis et pro toto ore rictus usurpatus est, quod in bestiis ῤύγχος Solinus, c. 4. ubi de herba Sardonia, Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quae in deflu viis fontaneis provenit iustô largius. Ea si edulio suerit nescientibus, nervos contrabit, rictu diducit ora, ut qui mortem oppetunt, facie ridemptium intereant, vide Salmas. ad Solin. p. 163. Sic de eadem herba Sallustius, hominum rictus dolore contrahit. Ubi rictus pro labiis est, quae esu Sardoniae contrahuntur. Dioscorides. Καὶ ςπάςματα κατὰ ςυνολκῆς χειλέων etc. Ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”